Latin
Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.30.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis nobis in lacrymis in mensura? Postquam se differri posse praesenserat, enumerat mala quae passuras erat populus Hebraeorum. Dicit enim, Cibabis nos pane lacrymanm, significans eos sub afflictione victuros· Panis enim lacrymarum vita est plena doloribus; sed tamen in ea Domini miseratione c bamur, quando cladibus aerumnisque non exstinguimur, sed potius erudimur. Sequitur, et potum dabis nobis in lacrymis. Prius dixit panem; nunc dicit et potum, ista enim duo sunt quibus vivit omnis humanitas, ut panem pro qualibet esca ponas, polum pro omni potione. Nam quod tempus a lacrymis esse poterat vacuum, quibus et ipsa refectio videbatur esse ploratio? In mensura i in distributo modulo dicit, sicut ait Apostolus: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id quoti potestis, sed faciet eum tentatione etiam proventum vestrum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13).