Latin
Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.30.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri deriserunt nos. Contradictio illa gentilis cogitanda est, quae adversum praedicatores Christi pravis contentionibus erigebatur, credentes illa se posse defendere, quae in templis suis videbatur adorare gentilitas. Sive magis illud tempus commemorare videtur, quod in superioribus dixit: quia sub rege Antiocho dum aliqui Judaei sacrificarent idolis, contradicebant his qui legem Domini custodire videbantur. Et ideo vicinos, parentes debemus advertere, qui eis proximitate generis adhaerebant. Sequitur, et inimici nostri deriserunt nos. Merito inimici deridebant, inter quos tam nefarium videbant esse certamen, ut pars eorum in pristina religione constaret, pars autem idolis coacta serviret.