Latin
Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.30.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. Repetitur versus quem jam superius ante hos tres posuisse monstratur: quia desiderantis mos est frequenter repetere quae magnis precibus postulat advenire. Ipsa est ergo facies, id est praesentia Christi, per quam salvi facti sumus, per quam laqueos mortis evasimus: ipsa denique quae ei indiguis et confitentibus coelorum regam largitur.