Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.31.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra AEyypti, Dilata os tuum, et implebo illud. Redduntur justae causae quare deus adorari nou debeat alienus. Primum quod Deus noster immutabilis atque aeternus est, qui de se dixit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Deinde, ut omnia intelligeremus ab ipso fieri quaecunque nobis profutura succedunt, ait, qui eduxi te de terra AEgypti. Quae secunda species definitionis Graece ennoematice dicitur, Latine notio nuncupatur. Haec isto modo semper efficitur, cum unusquisque de factis propriis judicatur, quae et ipsi tantum, non et aliis videantur accidere. Sed hoc cum Judaeis ad historiam dicitur, Christianorum generalitas commonetur. Educit enim nos de terra AEgypti, quando per regenerationis gratiam a peccatis teterrimis liberat, quibus tenebamur obnoxii, cum manus nostrae (sicut ait superius) in cophino serviebant. Sequitur, Dilata os tuum, et implebo illud. Dilata, divulga, dissemina, confitendo utique, vel admonendo; ut illa velis loqui quae digna videantur auditu. Tunc enim sensus spirituali gratia repletur, quando in laudes Domini os dilatatum esse cognoscitur; ut hoc per ejus gratiam inchoemus, et ejus munere compleamus; sicut dicit Apostolus: Dilatamini et vos. Nolite jugum ducere cum infidelibus (II Cor. VI, 13, 14).