Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.31.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. Vers. 11. Et dimisi eos secundum desiderium cordis eorum, et ibunt in voluntatibus suis. Quamvis impleverit Dominus prophetarum ora dilatata, dicit eos auditos non fuisse ab Israelitico populo, dum ejus minime jussa compleverit. Ille enim suae plebi tanquam oleo loquebatur; sed amurca non poterat audire, quae erat velut inutilis respuenda. Addidit, Et dimisi eos secundum desiderium cordis eorum, et ibunt in voluntatibus suis. Sequitur ultio digna peccati. Non enim dimittitur impunitus, qui a Domini tuitione deseritur. Ille enim quos relinquit, affligit: quia malorum omnium retributio est tanta bonitate fraudari. Putat enim peccator genus esse beneficii, si [ed. ,dum] suis voluntatibus permittatur expleri, dum dicat Apostolus: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum, in immunditiam (Rom. I, 24), et reliqua.