Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.31.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob. Dicit causam quare debeant tuba canere: quia lex data est per Moysen in Israelitico populo, qua cognita nullus peccare debuisset. Judicium autem Deo Jacob, id est Deo Christianorum. Ipse enim rationalem creaturam coelesti veritate [ms. A., virtute] judicavit; sicut in Evangelio ait: Pater non judicat quempiam; sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Hac ergo dispensatione mirabili Dominum constat esse laudandum, qui et legem dedit, et judicium futurum suae majestatis innotuit. Jacob enim diximus significare populum sequentem, qui adoptatus per gratiam Christi primae districtionis praecepta superavit.