Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.31.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra AEgypti; linguam quam non noverat audivit. Joseph significat augmentum, cujus nominis interpretatio testimonium est Hebraei populi, qui de terra AEgypti multiplicatus exivit. Sed hoc ad nostram generationem competenter aptatur. Nam sicut ille per maris Rubri undas salvatus ejectus est, sic nos a terra AEgypti, id est a vitiis carnalibus absoluti, sacra unda regenerante, renascimur. Nec nomen ipsum maris Rubri vacat: quia sicut illud Rubrum constat dici, ita et haec aqua rubra potest nuncupari, quae una cum sanguine de latere Domini Salvatoris exivit. Sequitur, linguam quam non noverat audivit· Linguam hic Novi Testamenti praecepta debemus advertere. Nam si sermones intelligas, quomodo linguam quam non noverat populus Hebraeus audivit, dum Christum Dominum locutum constet Hebraice? Hoc ergo dicit, quia per Evangelium audierunt linguam, id est praecepta, quae prius eorum notitia non habebat. Sive illud significat tempus, quando apostoli Spiritu sancto repleti, linguis ignotis et variis sunt locuti (Act. II, 4)