Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.31.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt. Et hoc quamvis ad historiam dici videatur, quando io AEgypto Judaeorum populus diversis necessitatibus serviebat, modo ut lateres faceret, modo ut terram cophinis exhiberet, tamen istud Christianorum partibus diligentius applicamus, a quorum dorso avertit Deus onera peccatorum, quando se felici humilitate prosternunt, sicut ipse dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Cophinos autem dicimus per quos sordium purgamenta projicimus, ut loci puritas elucescat. Manus ergo suas in eis tenent qui peccatorum immunditiis occupantur: sed de hac servitute liberamur a Domino, quando scelerum nostrorum sordibus expiamur.