Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.32.11
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Audite, Judaei; intelligite, pertinaces, quanta de adventu Domini Asaph iste loculus est. Quid colitis, si prophetarum vestrorum dicta nescitis? Venite ad catholicos sacerdotes, aperiantur aures vestrae ui possitis dono Domini diuturnam evadere surditatem. Vos quoque, psalmi hujus primo versu curamini, qui Nestorii et Eutychis pestifero vapore fervetis. De quo enim dicitur: Deus stetit in synagoga deorum; et sequitur, in medio autem deos discernit? Stetit utique ab humanitate, discrevit a deitate unus atque Idem Dominus Christus; utrumque verum, utrumque perfectum est. Talis enim error est duas naturae divisas secundum duae personas in Christo Domino profiteri, qualis unam confusam credere, quamvis in unitate personae. Vobis enim Sedulii versus ille dicendus est: