Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.32.12
Unproofread scanNot analysed yet
Ambo errore pares, quanquam diversa sequantur. Nam si hominem ad coelos non extulit, dicite quem redemit? Formam siquidem servi assumptam, legis non absumptam. Nulli autem datum est tunc perire, quando ne aliquando perire possit, accepit. Nam si jam una natura sub confusione magis vestra, o Eutychiani, facta est, ut putatis, quomodo Filius hominis ad judicandum praedicitur adhuc esse venturus? Aut quomodo videbunt impii In quem compunxerunt (Zach. XII, 10)? Denique ut bac persuasio funditus tolleretur, post resurrectionem Thomae dubitanti ipse respondit: Mitte manum tuam et vide, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Joan. XX, 27; Luc. XXIV, 39). Considerate etiam quae vos sequatur absurditas. Nam cum ex duabus naturis unam factam dicitis, aut confusionem provenisse creditis, aut unam periisse sine pudore firmatis. Quid refugitis confiteri quod Patribus nostris, Spiritu sancto revelante, complacuit? Certe si non vultis duas naturas inconfusas, immutabiles, indivisas, inseparatasque credere, dicite duas substantias, dicite duas formas, sicut Apostolus ait: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequatem Deo; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo (Philip. II, 6, 7). Tantum est, ne refugientes dogma salutiferum, exilium vobis praeparetis aeternum. Sciendum vero est quod hic psalmus quintus est eorum quos de duabus naturis Domini Christi conscriptos esse praediximus.