Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.32.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Ad illos haec verba fieri sentiuntur, qui manus suas quidem in nece Domini minime miscuerunt, sed contra sceleratas praesumptiones obviam ire noluerunt, ut et illum a pernicie corporali liberarent, et se a consensu pravitatis exuerent; de quibus et alibi dicitur: Canes muti nescierunt latrare (Isai. LVI, 10). Ipsi ergo commonentur, ne desinant injuste traditum eripere, qui erant iniquo facinore peccaturi. Nam cum possis obviare perversis, si desinas adversari, consensus erroris est. Pauperem vero et egenum de Domino Salvatore dici posse frequenter expositum est: quia cum humanitatem suscepit, simul et indigentiam nostra paupertatis assumpsit, sicut et alibi dicitur: Pauper et dolens ego sum (Psal. LXVIII, 30).