Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.32.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae. Vera conclusio, brevisque sententia: non illos intellexisse auctorem luminis, qui in tenebris ambulabant; de quibus dicit Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Sequitur, movebuntur omnia fundamenta terrae, ut veraciter de quo dicta sint superiora possis advertere. Signum dicit quod in crucifixione Domini constat evenisse; sicut Evangelii doctrina testatur: Terra mota est, petrae scissae sunt (Matth. XXVII, 51), et reliqua. Hoc enim si in causas alias tranferatur, sicut perfidi Judaei volunt, nullatenus poterit convenire. Terra vero mota potest et spiritualiter accipi: quia illo tempore multi peccatores, id est terreni homines viso tanto miraculo crediderunt, ex quibus Centurio exclamavit dicens: Vere Filius Dei erat iste (Ibidem, 54).