Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxil
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.33.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Ita persequeris eos in tempestate tua, et in ira tua conturbabis eos. Ita persequeris eos, respicit ad illa quae superius dixit; ut sic debeant exterminari, quemadmodum comparationes antefatae commemorant. Adducuntur aliae similitudines, in tempestate tua, et in ira tua conturbabis eos. In tempestate tua, id est judicii tempore, quod tempestati merito comparatur: primum, quia improvisum est; deinde, quod subito fragore conturbat, et locum tollit consilio repentina periculi magnitudo. Tempestas enim imbrium, aeris est quaedam concitata seditio, in qua vehementer terremur, dum aquarum nimietate vexamur. Sequitur, et in ira tua conturbabis eos. Saepe jam diximus iram Divinitati non posse congruere, sed ab hominibus tractum est, qui quando sceleratos judicant, fervore animi commoventur; nec aliter ad damnandam homines veniunt, nisi de commissis eorum criminibus exciienlur.