Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxil
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.33.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Deus meus, pone illos ut rotam; et sicut stipulam ante faciem venti. Vers. 14. Sicut ignem qui comburit silvas; velut flamma comburens montes. Hos duos versus propter similitudinem rerum junximus, in quibus multiplices calamitates praedicuntur incredulis. Impii enim dum in mala cogitatione volvuntur, rotis fiunt similes, qiue posterioribus elevatis anteriora sua transmittere videntur ad tergum; nec quidquam proficiunt, dum suis rotationibus atteruntur. Sequitur secunda comparatio, ut levitas peccantium quasi vento meabili transferatur, et huc atque illuc volitans incerta semper voluntate moveatur. Venti autem facies praesentia ipsius venti ponitur; non enim nobis ventus aliqua figuratione praenotatur, sed corporeum in hoc tantum sentimus, quod ejus impetu et transcursionibus verberamur. Ignem quoque et flammam poeuit judicii tempus, quando et silvie densissimae peccatorum, et montes superbiae cremabuntur.