Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxil
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.33.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 18. Et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus in omni terra. Cognoscant ad genus respicit utrumque peccantium, sive qui obstinatione sua perituri sunt, sive qui adbibita satisfactione liberantur. Omnes enim cognoscunt omnipotentiam Domini, quia ipse est solus Altissimus, dum ipsum cognoverint et conversis parcere, et obduratos aeterna ultione damnare.