Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxil
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.33.17
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Meminerimus hunc Asaph uon frustra undecim psalmis superioribus introductum, ut corda durissima Judaeorum frequenti Synagogae ipsius voce verberata mollescerent, crescerentque vel ipsi nomini cui videbantur esse devoti. Quapropter adest cura praedicantium, si sibi non impediat obstinatio perditorum. Omnia de Domini incarnatione perfecta, omnia de gentium credulitate manifesta sunt. Judicii tem pus restat, quod omnes generaliter sustinemus; sed antea oportet credere, ne ibi possit impios ultio praedicta damnare.