Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxil
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.33.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Fac illis sicut Madian, et Sisarae; sicut Jabin in torrente Cisson. Vers. 10. Disperierunt in Endor; facti sunt sicut stercus terrae. Venit ad secundam partem, ubi prophetiae spiritu eis retribui deprecatur secundum ordinem futurorum. Et quia superius mores eorum per nomina collecta descripserat, nunc quoque retributiones eis per similitudines gentium fieri deprecatur, quas Israeliticus populus, Domino juvante, superavit. Madian interpretatur declinans judicium; Sisara, gaudii exclusio; Jabin, sapiens, sed iste mundanus; de quo Apostolus ait: Ubi sapiens, ubi scriba (I Cor. I, 20)? Qui omnes in torrente Cisson, et in Endor fonte perierunt. Factique sunt ut stercus terrae, dum cadavera eorum corporali putredine solverentur; sicut legitur: Terra es et in terram ibis (Gen. III, 19). His igitur qui in sua pertinacia mansuri sunt, similis optatur occasus: quia sicut illi contra Israeliticum populum, ita isti bellabunt contra fidelissimos illius temporis, utique Christianos.