Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxil
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.33.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb et Zebee, et Salmana, omnes principes eorum. In eisdem enumerationibus perseverat, ubi sola nominum explanatio necessaria est. Caeterum ad quas causas posita sunt, proxime nos dixisse retinemus. Oreb siccitas interpretatur; Zeb, lupus, et Zebee victima; Salmana autem umbra commotionis. Haec omnia exercitui optat Antichristi, qui nulla conversione salvandi sunt, quorum in ipsis quoque nomini-» bus tenebrosis detestabilis jam eorum sentitur interitus· Quod genus locutionis proprium dicimus esse Scripturarum divinarum, ut per interpretationes nominum virtutes possimus sentire dictorum.