Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.34.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Ambulabunt de virtute in virtutem; videbitur Deus deorum in Sion. Virtus primum erat in lege, nunc est virtus in gratia; sed jucundior ista quae redimit [ms. F. ,remittit], quam illa quae judicat. Praestet ipse qui utrumque dedit, ut quoniam bona per legem peccatores suscipere non meremur, absolutionem nobis per gratiam conferre dignetur. Intelligat tamen Christianus de virtute in virtutem sibimet ambulandum, ne se remittat ad otium. Sequitur, videbitur Deus deorum in Sion. Ecce duas illas virtutes in unam dicit Christi convenire personam. Ipse enim visus est Jerosolymis in Sion monte, qui legem dedit et gratiam. Deum vero deorum quemadmodum debeamus advertere, proxime in octogesimo primo psalmo jam dictum est: quia et sanctos viros Scriptura divina deos appellare non desinit. Sic enim dicitur Deus deorum, quemadmodum Rex regum, Sanctus sanctorum, et Dominus dominantium. Videbitur, dixit, non, intelligitur, quia illud erat omnium, istud vero paucorum.