Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.34.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Domine Deus virtutum, exaudi precem meam; auribus percipe, Deus Jacob. Ut revera unum Deum intelligeres illarum esse virtutum quas superius dixit: Ambulabunt de virtute in virtutem, exclamans ipse quoque professus est: Domine Deus virtutum. Et quis est iste Deus virtutum? Deus Jacob, id est Dominus Christus, qui inimicorum suorum clementissimus supplantator agnoscitur, quando eorum pravas nequitias, ad virtutum semitas facit pervenire directas. Sive illud mavult intelligi, ut sicut Jacob fecit Israel vocari, quia viderat Deum, et istum quoque fidelissimum, qui bic loquitur, faceret majestatis sum aeternam gloriam contueri.