Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.34.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Vers. 12. Elegi abjectus esse in domo Dei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Ipsa sunt atria Domini, in quibus superius concupiisse se et defecisse testatus est, in quibus una dies juste desideratur: quia semper aeterna est, quae solis adventa non oritur, nec ejus finitur occasu; quam non sequitur crastina, nec praecedit hesterna, sed immutabilis manens constat unitate perpetua. Super millia, mundum istum significat, ubi millia dierum sustinent finem, et ab uno illo vincitur quidquid in istorum multiplicationibus aggregatur. Merito ergo talibus desideriis quaeritur, cui nihil simile reperitur. Haec figura dicitur parison, id est aequatio sententiae, quando duae res e diverso ponuntur, sed una magis eligitur; sicut ct hic, et superius fecit, et inferius ipse facturus est. Sequitur, Elegi abjectus esse in domo Dei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Vir sapiens non judicabat ad camis oculum, sed ad ipsius veritatis aspectum; ut esset abjectus in domo dominica, quam in gloria saeculi vivere criminosa. O abjectio illa pulchra! o sublimitas ista foedissima! Ipsa est scilicet quae superius dicitur, convallis lacrymarum, palatiis omnibus sine dubitatione superior: ubi etsi ad tempus plangitur, inde tamen sine fine gaudetur. Abjectus enim dicitur, qui humana aestimatione habetur extremus. Sed apud Deum ille magis honorabilis judicatur, qui propter nomen ipsius inter homines videtur esse despectus.