Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.34.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Protector noster, aspice, Deus; et respice in faciem Christi tui. Venit ad tertium modum, ubi deprecatur innotescere mundo Dominum Salvatorem. Haec non tanquam dubitans vir sanctissimus optat, sed postulat cito fieri quae noverat esse ventura. El quia per redemptorem nostrum mundum sciebat esse salvandum, petit ut sic aspiciat genus humanum, quatenus in faciem Christi sui respiciat Paler; non quod ille aliquando eum non respicit, sed ut praesentia incarnationis gentibus illum innotescere faceret, qui eis facie probabatur incognitus. Haec figura dicitur hypallage, Latine permutatio, quoties dicitur respici magis ille qui respicit, vel his similia, quae in Scripturis divinis frequenter adhibentur; ut est illud: Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si esi intelligens aut requirens Deum (Psal. LII, 3). Ut videat enim dixit, id est, videre faciat. Simile est et illud: Intellige clamorem meum; non quod ille deprecatus intelligat, qui novit omnia siculi sunt, sed intelligi faciat ab his qui ignorare noscuntur.