Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.35.15
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Justitia ante eum ambulabit; et ponet in via gressus suos. Pari etiam modo et hunc versum ad illos aptandum esse dicimus, qui supplicationibus piis a Domino corriguntur. Justitia quippe ambulabit ante eos, quando, malorum suorum veritate recognita, remitti sibi humiliter petunt quod sceleratis ausibus perpetrarunt; et quod gaudentes male ligaverunt, per beneficia piae lamentationis absolvant. Tunc enim vere ponunt in via, id est in Christo gressus suos, qui ante semitis detestabilibus erraverunt.