Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.35.16
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Audivimus, beate David, quid intus tibi locutus fuerit Dominus. Pax ista et super nos veniat, quae in tuo corde regnabat. Ecce verum Regem, quem virtus talis regebat; templum justitiae, palatium pietatis, thesaurarium misericordiae. Jure tibi subjacebant terrena, cui talis Dominus imperabat. Ecce quod ultra omne imperium, supra omne possit esse praeconium: de tuo semine omnipotens Verbum carnem sumpsit, per quod humanum genus salutare donum redemptionis accepit.