Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.36.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia: tu es Deus solus. Hymnum Deitatis, quem superius inchoavit, istius versus fine conclusit. Nam et diabolus magnum se putavit, quando dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isai. xiv, 13, 14); et superbi hodieque cunctis se aestimant grandiores. Sed magnus dici vere non potest, nisi Deus solus, cujus potestati nullatenus valet aliquid comparari, qui nulla mutabilitate convertitur, sed semper in naturae suae gloria perseverat. Addidit, et faciens mirabilia: tu es Deus solus. Cum legamus et magos Pharaonis miracula diversa fecisse, hic dicitur quod ipse solus miracula possit efficere. Veriloquum dictum, si qualitatem rei verbi ipsius veritate pensemus. Illa enim vere nequeunt dici miracula, quae ad nullam utilitatem simulata deceptis oculis blandiuntur. Solus enim dictum est, quia sancta Trinitas unus est Deus, personis tantum distincta, non naturae discretione separata; sicut et alibi dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deuier. vi, 4); sic et Isaias dicit: Quoniam justus es, et non est Deus praeter te (Isai. xlv, 21).