Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.36.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Omnes gentes quascunque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et honorificabunt nomen tuum. Cum adhuc sola esset gens Judaica quae unum Deum colere videbatur, praedicit omnes gentes, quae idolis tenebantur obnoxiae, ad culturam ejus esse venturas; quia Patrem vere colit qui honorat et Dominum Christum: errorem eorum omnino destruens qui putant per universum mundum religionem Domini non esse diffusam. Dicendo enim: Omnes gentes quascunque fecisti, absolute probat universitatem; quia nulla gens existit, nisi quam ipse plasmavit, sicut alibi dicit: Qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt (Psal. cxlv, 6). Addidit quoque, et honorificabunt nomen tuum. Cum Deo dicitur, et honorificabunt nomen tuum, figuraliter significat honorabuntur devoti ex nomine tuo, quia cultus hominum non facit honorabilem Deum, quem constat bonorum omnium proculdubio largitorem.