Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.36.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 14. Deus, injusti insurrexerunt super me, et synagoga potentium inquisierunt animam meam: et non proposuerunt te ante conspectum suum. Venit ad tertiam sectionem, ubi passionis suae mysterium et gloriam resurrectionis exponit. Loquitur enim Deus homo ex forma servi per id quod de Maria Virgine natus est. Cum dicit injustos, significat Judaeos, qui ei reddiderunt mala pro bonis. Quod autem ait, super me, ut reum scilicet dicerent innocentem, regemque suum plebs insana trucidaret. Synagoga vero potentium, congregatio superborum est, quae belluino fremitu, et dolosa machinatione consilii justitiam abjicientes, animam ejus adimere quaesierunt. Addidit quod sceleratis solet semper mentibus provenire: Quia non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Nam quicunque facinus perpetrat, Deum ante conspectum suum omnimodis non proponit, quoniam si illum credat praesentem, protinus a cogitato facinore revocatur.