Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.36.17
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Et tu, Domine Deus miserator et misericors, patiens et multum misericors, et verax. Per singula verba laudis, majestas paterna definitur. Quae species duodecima definitionis est, quam Graeci xocr έπαινον, Latini per laudem dicunt. Miserator enim est, quia singulis rebus misericordiam facit. Misericors, quia semper pia est ipsa natura Deitatis. Patiens, quia peccatores sustinet, et ad votum conversionis invitat. Sequitur, et multum misericors. Quod ideo tale verbum adjecit, quia imbecillitas nostra ipsam plus semper accipit, cum eam frequenti remissione promeretur. Intulit, et verax, quia nescit promissa sua aliqua imbecillitate subducere. Quod tamen de Patre sic dicitur, ut totum inesse et in Filio, et in Spiritu sancto sentiamus.