Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.36.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. …nclina, Domine, aurem tuam ad me, et exaudi me, quoniam egenus et pauper sum ego. Ex forma servi (sicut praefati sumus) Christus omnipotenti supplicat Patri, ut ejus exaudiatur oratio. Nam quod dicit: Inclina, ostendit quia se ad ipsum extendere non poterat humana conditio, nisi ipse suam Majestatem piissimus inclinaret. Aurem enim dicit, non istam corpoream, sed auditum illum spiritualem, quo petentium vota cognoscit. Nam per tropologiam talia de Deo dici, frequenti expositione jam nota sunt. Exaudi autem me, significat, ut mea desideria compleantur; quatenus resurrectione ego quoque salvus fiam, cujus morte mundum constat esse salvandum. Dicendo enim egenum se esse et pauperem, conditionem, quam susceperat humanitatis, ostendit, quae ex se nihil habere potest, nisi quod largitate Divinitatis acceperit. Audiant egeni et pauperes, suosque animos tali gloria consolentur, quando rerum Dominus hoc de se dicit, quod pusillanimes frequenter applicandum putant esse miseriis. Sed nec illos excludit, qui in divitiis suis pura Domino mente famulantur; egenus enim et pauper Dei est, quisquis meruerit mundi istius perversitate vacuari.