Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.36.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Per totum psalmum orat Dominus Christus, in prima sectione dicens quae ipsi tantum probantur aptari. Secunda pro membris suis, quorum ipse caput est, humilius deprecatur. Tertia ex sua iterum persona reloquitur, quod ad eum specialiter intelligas pertinere. Sed haec omnia unus atque idem Deus homo loquitur Christus.