Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.36.6
Unproofread scanNot analysed yet
29… Vers. 4. Laetifica animam servi tui, quoniam ad te. Domine, levavi animam meam. Jucundari petit animam suam fons hilaritatis et origo laetitiae, ab illa scilicet parte qua servus est. Servum se enim merito dixit, quoniam ex Maria Virgine natus est, quae se profitetur ancillam. Nam dum ei angelus ex ipsa nasciturum Christum Dominum nuntiaret, illa respondit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. i, 38); sicut et in alio psalmo dicit: Ego servus tuus, et filius ancillae tuae (Psal. cxv, 16). Laetificari ergo petit animam suam, quia non eam deorsum inclinavit ad terram, sed levavit semper ad Dominum, ubi est vera laetitia, et sine fine securitas. Sic caput Ecclesiae referens gesta propria, membris exteris donavit exempla.