Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.36.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Quoniam tu, Domine, suavis ac mitis es; et copiosus in misericordia omnibus invocantibus te. Non substantialiter, quod nulla potest creatura comprehendere, sed per quintam speciem definitionis, quae Graece dicitur κατά niv λεξιν, pulcherrime nobis ostenditur quid sit Deus. Suavis, quia post amaritudinem hujus mundi dulcis est ad se recurrentibus. Mitis, quia diu sustinet peccatores. Copiosus in misericordia, quia licet sint nostra numerosa peccata, multo abundantior est pietas, quae tot relaxat offensas. Restat ut ei jugiter supplicemus, quando eum audivimus omnibus invocantibus se non negare praesidium.