Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.38.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 14. Utquid, Domine, repellis [ed. ,repulisti] orationem meam, avertis [ed. ,avertisti] faciem tuam a me? Hic desiderium sanctissimae mentis exprimitur, quia impatienter sustinebat differri, unde mundus poterat jure salvari. Repellere enim putatur petitionem nostram, et avertere faciem suam Dominus, quando vota nostra distulerit; et quamvis ille profutura faciat, nos tamen graviter dilata contristant. Sed et hoc congruenter a persona martyrum dicitur, qui talibus desideriis in hoc mundo fatigamur. Differuntur enim ad augmentum suum, procrastinantur ad gloriam; quia non tantum prodest audiri, quantum expedit pro muneris augmentatione differri. Sic ignis flatu venti repellitur, ol vivacius animetur.