Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.38.17
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 15. Egens sum ego, et in laboribus a juventute mea: exaltatus autem humiliatus sum et confusus. Hoc merito dicit Ecclesia, quae in egestate mundi et In laboribus a sua Juventute fatigatur; sicut in alio psalmo legitur: Saepe expugnaverunt me a juventute mea (Psal. CXXVIII, 1). Haec crescit persecutionibus, pressura temporum sublevatur, humilitate semper extollitur: cujus longior aetas non est debilis lassitudo, sed matura perfectio. Sequitur, exaltatus autem humiliatus sum et confusus. Hoc specialiter membris probatur convenire, non capiti. Exaltatus, dicit, quando prius unusquisque fidelium res humanas tumido corde cogitabat. Humiliatus sum, quando ad confessionis medicabile donum, divina gratia miserante, pervenit. Confusus, quando illa quae male gesserat poenitentiae professione damnavit. O beata confusio quae aeternum tollis opprobrium! Nam quidquid in reatum venerit poenitentium, perpetuis saeculis redditur absolutum.