Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.38.20
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Ipse chorus est Christi quem praemissus titulus pro Maheleth nominis interpretatione praecinuit, quando fidelis populus ejus secutus sanctissimam passionem gloriosa nimis imitatione respondit. Hinc enim confessores tenuit carcer inclusos; hinc martyrum purpura et bysso pretiosior sanguis emanavit; hinc apostolorum per totum orbem dicta tonuerunt; hinc tanquam sol purissimus fides sancta processit; hinc ad temporales mortes hodieque concurritur, ut aeternae vitae praemia conquirantur. Quapropter nullus pavescat miserias, quae faciunt beatos; nullus tormenta formidet, quae donant perpetuam sospitatem; nullus timeat tristitiam, quae gaudium tribuit sempiternum. Quantum est enim temporaliter mori, ut perpetua vita possit acquiri? Quantum humanam sustinere sententiam, ut absolutionem mereamur impetrare divinam? Quis autem erubescat poenas, quas Christus Dominus perferre dignatus est? Quis putet opprobrium, quod elegit Creator sustinere cunctorum? Quocirca pro eo subeamus mundanam calamitatem, si cum ipso volumus perennem habere portionem.