Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.38.19
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 17. Circumierunt me sicut aqua tota die: circumdederunt me simul. Delicta utique quae legis districtione damnantur, haec velut aqua homines circumeunt, quando undique scaturire noscuntur. Ex quo enim latere non credamus venire peccata, quae neo momentis horarum a nobis redduntur aliena? Merito ergo aquis comparata sunt, quae nos copiosissimi inundatione concludunt. Quod apte totum accipitur a parte membrorum. Vers. 18. Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria. Haec frequenter piis martyribus contigerant, a quibus terrore mortis officia humana subtracta sunt. Amicos enim significat, qui honestis studiis morum vicinitate conjuncti sunt; proximos qui nobis parentelae ordine sociantur; notos, qui neque amici neque proximi sunt, sed sela nos opinione vel visione didicerant. Quae genera hominum frequenter longe fecit a fidelibus servis formidata calamitas passionis.