Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.38.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Quia repleta est malis anima mea, et vita mea in inferno appropiavit. Considerandum est quod novo modo ideo se postulat audiri, quoniam animam suam malis dicit esse completam; malis utique non suis, qui peccata non habuit, sed delictis mundi quibus laborabat humanitas, Haec enim pius miserator ad animae suae molestiam traxerat, dum omnibus condolebat, sicut et in trigesimo quarto psalmo dixit: Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae (Psal. XXXIV, 12); non quia ipse sterilis erat, sed quia de illorum incredulitate se perhibebat esse jejunum. Potest et ad hujus propriam tristitiam trahi, si hoc verbum ad illas iniquitates referas, quas ei Judaicus populus inferebat. Sequitur, et vita mea inferno appropiavit. Hoc ad tempus gloriosae pertinet passionis; sicut in Evangelio dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Nam propter nos doluit, et mortem nostram propter nos excepit.