Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.38.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. AEsimatus sum cum descendentibus in lacum: foetus sum sicut homo sine adjutorio. Culpat eos qui putabant eum mortuum fuisse communiter. Quae figura dicitur parabola, id est rerum genere dissimilium comparatio. Multum enim discrepans fuit, illam singularem et mirabilem passionem morientibus reliquis hominibus comparare. Quod schema multos versus inferiores amplectitur. Lacum enim dixit vel sepulcri locum, vel inferni altissimam profunditatem. Sequitur, factus sum sicut homo sine adjutorio. Factus sum, apud eos scilicet qui deitatem ejus insanis mentibus non credebant, qui putabant eum cum reliquis mortalibus interiisse.