Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.38.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. In me confirmata est ira tua, et omnes elationes luas super me induxisti. Sic putabant illi qui in suam perniciem potius praevalere permissi sunt, quia per iram Dei Jesus Christus ad Passionis pericula pervenisset; sicut evangelista dixisse infidelem populum refert: Eripiat eum si vult (Matth. XXVIII, 43). Sequitur, et omnes elationes tuas super me induxisti. Hoc adhuc dicitur quantum ad deliberationem pertinuit nefariam Judaeorum. Credebatur enim Deus induxisse super Christum elationes, id est amplissimas indignationes, quando eum pertulit crucifigi; mortem illam putantes poenalem, cum dispensationis ejus gloriam non viderent.