Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.38.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Posuerunt me in lacu inferiori: in tenebris [mss. G. ,F, in tenebrosis] et in umbra mortis. Adhuc aestimationes referuntur dementium Judaeorum. Locus enim et pro inferno ponitur, et pro sepultura foveali, et pro mundi istius profundissima calamitate sentitur. Quod hic voluit intelligi, quia eum persecutores sui in abjecta mortis conditione posuerunt; ut quamvis injuste probarent mortuum, non crederent vindicandum. In tenebris, id est sub oblivionis caecitate derelictum atque praeteritum, quem nemo requireret, nemo salvaret. In umbra mortis, peccatorum indicat locum, quia mors delinquentium umbrosos ac tenebrosos patitur manos, dum eis gaudium non relucet, qui perpetua tristitiae suae obscuritate demersi sunt. Umbra vero ponitur et in bono, ut est illud: Sub umbra alarum tuarum (Psal. XVI. 9); et alibi: Vivemus in umbra ejus (Thren. IV, 20)· Et ideo pro locorum qualitate verbum hoc multifaria significatione variatur.