Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.39.44
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 44. Dissolvisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti. Frequenter emundat Divinitas quos flagellat, ut purgatum recipiat quem peccatis sordidum respuebat: quos vero ab emundatione dissolvit, id est removit, hos jam et damnare decrevit. Quapropter illos hic significat Judaeos, qui obstinatione mentis Christum spernere maluerunt. Sedes quoque eorum in terra collisa est, quando respuentes Regem Dominum Salvatorem, nequaquam de geme sua principem ulterius habere meruerunt. Sedes enim pro regno posita est, quae merito dicitur in terra collisa, quando divisus populus alone confractus particulatim loto orbe dispersus esi.