Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.39.45
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 45. Minorasti dies temporum ejus, perfudisti eum confusione. Status ille quem diximus regni Judaici, cui promissa fuerat (si Domino serviret) aeternitas, minoratus est utique diebus angustis; quia pollicitationem Abrahae promissam oblinere non meruit. Et merito in brevitatem redactus est, qui sibi irrite longam seriem promittebat annorum. Addidit etiam, perfudisti eum confusione, quia sordes illas incredulitatis suae in facie sustinet, hodieque dum inter gentes omnes abominabili horrore confusus, in vultu suo gestat opprobrium. Haec quidem Eihan ille robustissimus mirabili varietate narravit; sed in his omnibus non agnovit Dominum fuisse mentitum. Ille enim quod promisit David, id est, Christo suo, omnibus Christianis exhibuit. Nec habent Judaei quae juste murmurent, qui se maluerunt a promissione verissima [ms. A., veritatis] segregare.