Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.39.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo· Nunc verba Domini refert, quae superius eum dixisse memoravit. Nam quamvis omnibus denuntiasse videatur, electis tamen suis tantum ista disposuit, qui ei dono ipsius credere maluerunt; ne ad promissionem talem et illi tenerentur, qui de David semine se descendere carnaliter praeferebant. Addidit, juravi David servo meo. Divinum sacramentum promissionis noscitur esse securitas, quia solus juste et definitive promittit, cui subjacet implere quod dixerit. Humana enim fragilitas ideo prohibetur sacramentorum se promissionibus obligare, quia non est in potestate ipsius quae pollicetur efficere. Jurat ergo justissime Deus, cum jure suo promittit omnia. Nam et ipsum nomen indicat causam: juravit enim dicimus, jure oravit, id est juste locutus est.