Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.39.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Usque in aeternum praeparabo semen tuum: et aedificabo in saeculum saeculi sedem tuam. Perventum est ad illa quae Pater promiserat servo suo David. Praeparatus est enim Dominus Christus, qui ex semine ipsius descenderet carnis origine, usque in aeternum Rex regum et Dominus dominantium· Sed quod dixit, Praeparabo, ad humanitatem ejus pertinet, non ad deitatem', qua consubstantialis, omnipotens et coaeternus est Patri. Sequitur, et aedificabo in saeculum saeculi sedem tuam. Pollicitatio ista tota pertinet ad Dominum Salvatorem. Ipsi enim tunc sedes promittebatur, quae postea in sanctorum erat facienda pectoribus. Sedes enim esi Domini omnis sanctus, quem quasi splendidissimum thronum dignatione suae majestatis insederit; sicut de Spiritu sancio legitur: Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque super unumquemque eorum: et repleti sunt omnes Spiritu sancto (Act. II, 3).