Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.39.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, aut quit similis erit Deo inter filios Dei f Nubes frequenter diximus verbi Dei esse praedicatores, qui per Spiritum sanetum populos divina gratia compluebant; sed tamen erant obnoxii lege peccati; potentes quidem in miraculis, in praedicatione terribiles. Sed quis eorum esse poterat Christo similis, quanquam et ipse carnis velamine tegeretur? Aliud est enim qui de proprio potest, aliud qui de allero clarus est. Simili modo nec inter filios Dei habere potuit aequalem; quoniam ille per naturam est Filius, sancti vero per gratiam; ille sine aliquo peccato, isti per ipsum a peccatis probantur exuti. Quae ideo dicta sunt, ne quis illum tantum hominem sacrilegis ausibus aestimaret.