Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxviii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.39.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Venit ad secundam partem, divinae potentiae sacramenta dicturus. Confitebuntur enim caeli, qui sunt veri praedicatores, quantis miraculis Dominus mundum, prout ipsi placitum fuerit, administret: quemadmodum omnis creatura ejus imperiis obsecundet; conversionesque rerum non casualiter agi (ut quidam vanissimi putaverunt), sed ejus ineffabili virtute praedidicant contineri. Addidit, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Mirabilia dixit ubique praedicanda; veritatem autem in sanctorum ecclesia confitendam, ubi creditur, Verbum caro factum (Joan. I, 14), ubi sancta Trinitas sic suscipitur, ut unus, sicut! est Deus, Dominus cunctorum ore laudetur.