Latin
2.4.184.1 to 2.4.184.30
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.4.184.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
In finem, in carminibus, intellectus David. In finem quidem frequenter dictum est; quod tamen non pigebit repetere, si hoc et aliter potuerit explanari. Bene finis dicitur Christus, quoniam quidquid recte ac fideliter agimus, ad ipsum constat sine dubitatione referendum; sive quia venit in temporum fine, sicut Apostolus dicit: Novissime locutus est nobis in Filio (Hebr. I, 2). Hoc etiam significabat quod Moyses dixit: Occidetis agnum ad vesperam (Exod. XII, 6). In carminibus, in laudibus dicil. Admonet enim nos sive in tristitia, sive in gaudio praeconia Domini jugiter personare (unde psalmus iste dicturus est) nec ab ejus aliquando laude discedere. Nam paterno affectu, quando castigat, corrigit; quando consolatur, refovet, Utrumque ergo nobis proficit, si de ore nostro gratiarum actio non recedit. Sequitur: Intellectus David. Iste certus intellectus est David, ut secundum carnem eum Patrem dicamus Domini Christi; sicut in Evangelio caecus exclamat: Fili David, miserere mei (Luc. XVIII, 40). Secundum divinitatem vero servum esse fateamur; sicut ipse in centesimo nono psalmo dicit: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis (Psal. CIX, 1). Divisio psalmi. Per totum psalmum duobus diapsalmatibus, quasi geminis oculis decenter appositis, verba sunt Domini Salvatoris ex forma servi, quam integra proprietate declarans, humilitatis nobis saluberrimae donavit exemplum. In prima parte petit ne in tribulatione positi despiciatur oratio: deprecans liberationis celeritatem, quam ex carnis infirmitate probabatur expetere. Secundo loco Judaeorum destrui supplicat iniquitates, quoniam in civitate ipsorum erat contradictio veritatis. Tertio loco dicit quae obstinatis Judaeis pro suis sceleribus noverat evenire. Posthaec introducitur pia consolatio, ne quis fidelium audita severitate Judicis terreretur. Expositio psalmi. Vers. 1. Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam. Christus Dominus, qui ad nos venit pia miseratione salvandos, vitae nobis formam tribuens et salutem, ex dispensatione qua passus est, in mundi perturbationibus voluntarie constitutus, primo commate exaudiri petit orationem suam.