Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.40.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. De saeculo transacti temporis dicit, quando Judaicus populus et miraculis visitabatur et poenis. Non credendo enim qua videbant, ultoris Judicis patiebantur aspectum. Nam in alio loco dicit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Illa enim tegebantur, quae ad veniam perveniebant: haec autem illuminabantur, quae vindictam protinus sustinebant.