Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.40.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. Quoniam omnes dies nostri defecerunt: et in ira tua defecimus: anni nostri sicut aranea meditabantur. Brevitatem vitae humanae dicit per iram Domini provenisse: quoniam longioris vitae praesumptione peccabant. Ad quam enim brevitatem pervenerint post illam numerositatem prioris saeculi infra dicturus est. Nam quod dicit: Omnes dies nostri defecerunt, ad annos pertinet imminutos. Quod vero sequitur, et in ira tua defecimus, ad tribulationes aerumnasque respicit, quas in ipsa vita parvissima sustinemus: quoniam insolentia nostra aliter non poterat corrigi, nisi per flagella Domini probaremur affligi. Sequitur nimis apta comparatio: Anni nostri sicut aranea meditabantur. Malignitatem vitae nostrae posita similitudo declarat. Aranea enim est animal debile ac tenuissimum, quod transeuntibus muscis ad escam sibi procurandam quaedam retia dolose contexit: sic anni eorum qui sceleratis operibus dediti sunt, inanibus et subdolis machinationibus occupantur. Aranea enim dicta est, quod sit arida nimisque subtilis. Et vide quemadmodum actus ipsos [ed. ,ipsius] positum verbum declaret. Meditabantur, dixit, non operabantur; ut ostenderet eos sine aliqua utilitate transiisse, qui sub nullo fructu bonorum, sed sub ancipili meditatione vixerunt.