Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxxix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.40.15
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Convertere, Domine, aliquantutum, et deprecabilis esto super servos tuos. Consuetudinem suam vir sanctus operatur, qui dicit in Exodo: Esto placabilis super nequitiam populi tui (Exod. XXXII, 12). Ipso affectu, ipsa gratia rogat Dominum, ut justitiam suam aliqua lenitate retemperet; quatenus exorari possit a peccatoribus, quibus juste noscebatur iratus. Intuendum est autem quod non dixit ex toto convertere, sed aliquantulum: quia hoc magis nobis expedit, quando nos aliquis stimulus tribulationis affligit; ut saepe commoniti saluberrima conversione valeamus peccatorum veniam promereri.